Busca

Noticiário em latim pelo Vatican News Noticiário em latim pelo Vatican News 

Hebdomada Papae: o boletim em latim do Vatican News

As notícias vaticanas em latim são transmitidas todos os sábados às 12h32. Uma síntese do programa de hoje: a carta do Papa ao presidente sírio, Assad, para pedir paz e segurança para a população e o telefonema de solidariedade à mãe de Vincent Lambert, bem como as novas nomeações na Sala de Imprensa do Vaticano. O novo boletim semanal de 5 minutos – realizado em colaboração com o Escritório das Cartas Latinas da Secretaria de Estado - também é transmitido em um podcast no site do Vatican News.

HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die vicesimo septimo mensis Iulii anno bis millesimo undevicesimo

 

Papa Franciscus scribit Praesidi syriaco Assad: nímii homines patiuntur, consensus, securitas atque pacis pactiones opus est.

Renovati sunt moderatores Officii Communicationis Vaticanae: Matthaeus Bruni et Christiana Murray nominati sunt moderator et submoderatrix.

Propinquitas Francisci matri Vincentii Lambert: civilis cultus non est, qui removet personas quae vivere indignae existimantur.

Salutem ex animo omnibus vobis dicit Alexander De Carolis audientibus novos nuntios latina lingua prolatos.

Dialogus pro pace et meliores condiciones humanae. Haec sunt postulationes, quas Papa protulit Praesidi syriaco Assad pro populo Civitatis in Medio Oriente, his annis bello et armis lacerato. Loquitur Monia Parente:

Ouça e compartilhe!

In medio Litterarum ac sollicitudinis Francisci humana calamitas est in regione quae Idlibappellatur, ubi vivunt tricies centena milia personarum, ex quibus decies centena et tercentum milia dissipatae. Papa invitat Praesidem Assad ad suscipienda consilia pro securo reditu dissipatorum, remissione captivorum, aditu familiarum ad notitias de caris et condicionibus humanis captivorum politicarum rationum causa, atque iterat monitum ad restaurandas pactiones, participe communitate internationali.        

Papa renovavit moderatores Officii Communicationis Vaticanae. Fere septem post mensibus officii ad tempus dati, Alexander Gisotti munus ad interim moderatoris reliquit et in loco eius Matthaeus Bruni nominatus est. Ante duos dies nominata est etiam submoderatrix, Christiana Murray. Agit Amadeus Lomonaco:

Mutant munera Officii Communicationis Sanctae Sedis. Feria quinta, die duodevicesimo mensis Iulii, Papa Franciscus nominavit novum moderatorem Matthaeum Bruni, quadraginta duos annos natum, coniugatum ac patremfamilias, hactenus coordinatorem Sectionis Comprobationum Officii Comunicationis Sanctae Sedis. Die decimo quinto mensis Iulii, nominata est submoderatrix Christiana Murray, brasiliensis, etiam ipsa coniugata ac mater duorum liberorum, per superiores annos in Statione Radiophonica Vaticana atque ab anno bis millesimo duodevicesimo praeparationi Synodi pro Amazonia addicta. Papa commisit exeunti moderatori ad interim, Alexandro Gisotti, munus submoderatoris editorialis Dicasterii pro Communicatione una cum Sergio Centofanti, iam pridem diurnario in Statione Radiophonica Pontificia et hoc tempore inter coordinatores actuositatis redactionis Stationis Radiophonicae Vaticanae, vulgo dictae Vatican News.

Post Salutationem Angelicam superioris diei dominicae, Pontifex memoriam fecit itineris hominis ad Lunam quinquaginta abhinc annis peracti, die scilicet vicesimo mensis Iulii anno millesimo nongentesimo sexagesimo nono. Mirabilis ille eventus, ait Papa, accendat «desiderium progrediendi simul ad maiora proposita: ad maiorem dignitatem infirmiorum, ad maiorem iustitiam inter populos, ad meliora futura tempora pro nostra domo communi».

«Ne aedificemus cultum civilem, qui removet personas, quarum vitam censemus victu indignam». Hoc telephonice Pontifex dixit matri Vicentii Lambert, ante mortem filii, quae evenit superiore die decimo primo mensis Iulii, postquam medici Valetudinarii Remensis in Gallia, ubi hospitio acceptus erat in statu vitae inertis, qui alimentorum ac liquidorum suppeditationem interruperant, quae inanis pervicacia existimata erat.

Finis fit huius editionis, gratias agimus pro attentione; conveniemus iterum hebdomada proxima.

 

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui

27 julho 2019, 12:50