Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News
“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die XVIII mensis Aprilis anno MMXX
(Manchetes)
Papa in Audientia Generalis dicit: Pax quies non est, sed reconciliationis conquisitio.
Papa Franciscus mentem peculiarem vertit ad mulieres atque ad ministerium, quod multae eorum praebent hoc in tempore pestilentiae.
Papa scribit societatibus popularibus: universalis merces pro exclusis.
Omnes linguae latinae amicos imo ex corde salutat Marius Galgano, qui hanc editionem
nuntiorum Latina lingua prolatorum praeparavit.
(Reportagens)
In catechesi sua in Audientia Generali feria quarta habita, Papa Franciscus interpretatus est septimam Beatitudinem evangelicam, quam describit actuosissimam atque ingeniosissimam, agens de locutione biblica: «Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur».
Summus Pontifex autem mox adnotat quod, ad eam recte intellegendam, quid «pax» adsignificet explicandum esset, cum verbum saepius prava ac vulgari interpretatione laboret. Explanavit deinde duas notiones pacis esse, quarum prima in Sacris Scripturis hebraico verbo shalóm denotatur et «vult abundantiam, prosperitatem, salutarem copiam». Altera significatio ad verbum pax imposita est «quiddam genus quietis interioris». Pax sicut «quies, coaptatio, interior aequitas». Sanctus Paulus explanat Iesum pacem afferre simultatem abolendo ac reconciliando. Hoc autem Iesus facit vitam suam in cruce donans. Ecce enim, qui sunt «pacifici».
Post orationem marianam Regina Coeli feria secunda infra Octavam Paschae habitam, Papa Franciscus mentem peculiarem vertit ad mulieres atque ad ministerium, quod multae eorum praebent hoc in tempore pestilentiae in nosocomiis, inter publicos ministros, in emporiis et in familiis suis. Papa etiam recordatus est pericula, quibus occurrunt, dum etiam domi sunt. Invitat ergo ad eas fulciendas et ad orandum pro eis.
Elatius Papa expressit: «Nonnunquam eae periclitantur vim pati, propter consuetudines, quarum nimis gravia pondera ferunt. Oremus pro his mulieribus, ut Dominus praestet iis fortitudinem et communitates nostrae eas tueri possint una cum familiis eorum. Dominus concedat nobis audaciam mulierum ad semper progrediendum». Papa Franciscus demum propinquitatem suam denuo voluit exhibere omnibus Nationibus a viro coronoario percussis, «praesertim – ait Ille – Italiae, Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis, Hispaniae, Galliae ... Index sane longus est! Oro pro illis omnibus neque obliviscamini Papam pro vobis orare vobisque adstare».
(Notícias breves)
Die Paschae, Papa Franciscus nuntium mittit «fratribus et sororibus communitatum et societatum popularium», quibuscum collocutus est iam ab initio sui Pontificatus. Licet verum sit virus omnes percutere sine discrimine gentis religionisve vel socialis gradus, tamen – animadvertit Franciscus – pauperes et exclusi ii sunt, qui his diebus sicut et futuris temporibus magnum pretium persolvent. Consideratis praeterea molestiis, quibus hoc tempore laborant, ut obsistant, Papa asseverat tempus nunc forsitan venisse ad mercedem universalem pro exclusis perpendendam.
Post Sanctam Missam in dominica Resurrectionis, Summus Pontifex Sollemnem Benedictionem Urbi et Orbi impertivit. In nuntio suo revenit ad exposcendam ubique per terrarum orbem remissionem bellorum et finem armorum instructionis. Deinde intercessionem Christi Resurrecti revocavit super urgentiam de publica valetudine ac super cuncta discrimina oblita. In Vigilia Paschali in Nocte Sancta Papa Franciscus extulit hymnum ad vitam, quam Deus educit «vere ex sepulcro». Monuit, ut, nihil concedentes animi demissioni, a Iesu quaeramus fortitudinem «in nostris timoribus». Solum cum Eo, vere, «res prospere cedent». Christiani sint «vitae nuntii tempore mortis», bella et abortus componantur, diligentius expressit Papa.
Haec omnia sunt pro hac editione, conveniemus iterum hebdomada proxima.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui