O Boletim em latim do Vatican News de 5 de abril
“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die IV mensis Aprilis anno MMXX
(Manchetes)
In Audientia Generali Papa ait: non soli in labore sumus, Christo commendemur.
Papa donavit Italiae et Hispaniae instrumenta quae impulsus respirandi lacessunt.
Litterae Francisci de salute sociali tempore coronarii viri pestilentiae.
Omnes linguae latinae amicos imo ex corde salutat Marius Galgano, qui hanc editionem nuntiorum Latina lingua prolatorum praeparavit.
(Reportagens)
In Audientia Generali hebdomadae vertentis, Papa recordatur Iesum amicum fidelem esse, qui nos prosequitur et numquam decipit, et nos in Cruce sua invenire ”subsidium et consolationem in vitae aerumnis”. Deinde, ipse invitat ut commendemur intercessioni Sancti Ioannis Pauli Secundi, occasione quinti decimi diei anniversarii eius obitus.
Iesus amicus fidelis est ”qui vitam nostram felicitate adimplet, etiam in gravis necessitatibus”, qui ”nos prosequitur et numquam decipit”. In Ipso et cum Ipso non soli sumus et in Cruce sua corda nostra inveniunt ”subsidium et consolationem in vitae aerumnis”. Papa Franciscus sic salutat fideles variis sermonibus, coniunctos mediis communicationis cum Bibliotheca Aedium Apostolicarum, in fine catechesis in Audientia Generali praebitae.
Franciscus commendavit instrumenta Eleemosynariae Apostolicae, ut haec ea donare possit aliquibus nosocomiis in locis pestilentia maxime vexatis. Die quo Ecclesia Universalis orat una cum Papa Francisco, plena urgentia viri coronarii grassante, hoc actum largitionis triginta instrumentorum quae impulsus respirandi lacessunt, acquisitorum diebus praeteritis ab Eleemosynaria Apostolica, habet significationem omnino particularem. Signum est enim authenticum sensuum universalium, est voluntas Summi Pontificis subvenire egenis, est caritas christiana. ”Oratio sine caritate non sufficit”: haec inquit Eleemosynarius Apostolicus, Cardinalis Conradus Krajewski, qui omnes adhortatur ut semper donent, secundum facultates suas. Acquisitio instrumentorum quae impulsus respirandi lacessunt signum est necessitatis ut alii prompti sint atque distribuant egenis. ”Paulo ante – dicit purpuratus – domina opibus egens mihi dedit quinquaginta oris tegmina, quae ipsa consuit ut pauperibus donarentur. Gestus est genuinus, sed autem magni momenti, cum hoc maxime opus sit: parvis gestibus qui cor attingunt.
(Notícias)
Papa scribit epistula domino Roberto Andrés Gallardo, praesidi Comitatus Panamericani iudicum pro iuribus socialibus, aestimationem suam patefaciens quoad electionem gubernantium, qui tempore pestilentiae viri coronarii undevicesimi salutem socialem maxime colunt. Nisi id facerent, dixit ipse, haec esset electio mortis.
Praeses Reipublicae gerendae Italiae Iosephus Conte receptus est hac hebdomada in audientia a Summo Pontifice. Collocuti sunt in Bibliotheca Aedium Apostolicarum, sicut refert Officium Communicationis Sanctae Sedis. Argumenta dialogi ignorantur. Nam, Praeses Reipublicae gerendae “privatim ad Pontificem convenit”. “Comperitur revera quantum Italia laboret viri coronarii causa et quantum Francisci cordi sit condicio Peninsulae atque totius mundi”, sicut adnotatio profitetur.
Haec omnia sunt pro hac editione, conveniemus iterum hebdomada proxima.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui