Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News
“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die 30 mensis Maii anno MMXX
(MANCHETES)
Papa in catechesi sua in Audientia Generali ait: oratio crepido mali est, quae maiora scribere potest.
Abhinc 25 annos Litterarum Encyclicarum Ut unum sint Papae Wojtyła, Franciscus dixit: multum profectum est in dialogo oecumenico, gestio autem maiora facere.
Die 30 mensis maii Papa orat Rosarium Beatae Mariae Virginis una cum Sanctuariis ubique per orbem sparsis.
Ex imo corde ómnibus vobis audiéntibus salútem dicit Catharína Agorelius, qui huic editióni nuntiórum latína língua prolatórum interéstis.
(REPORTAGENS)
In Audientia Generali feria quarta, scilicet 27 mensis Maii, e Bibliotheca Aedium Pontificarum habita, hoc Franciscus recordatus est, quod, dum effundetur malum sicut macula olearia, oratio tamen iustorum spem restituere valet et “vinculum vitae” est.
Continuans seriem meditationum de oratione, Franciscus exordium cepit e primis capitulis libri Genesis, ad exquirendum modum orandi iustorum et exponendam rationem orationis in historia humani generis. Ante exundationem mali, quae in mundum erumpit, dixit Pontifex, oratio videtur sicuti “crepido” et “refugium” hominis ac “colit areolam renovationis in locis ubi odium hominum tantum poterat desertum dilatare”. “Oratio vinculum vitae est” elatius expressit Franciscus, affirmans multos viros mulieresque orantes “vitam serere”.
Abhinc 25 annos a subsignatione Litterarum Encyclicarum Papae Ioannis Pauli Secundi Ut unum sint, Papa Franciscus scripsit nuntium ad Cardinalem Conradum Koch missum, Praesidem Pontificii Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam, ad reminiscendum hoc documento Papam Wojtyła confirmavisse “modo stabili” studium oecumenicum Ecclesiae Catholicae.
Quoad plenam communionem inter omnes christianos, Papa in litteris suis Cardinali Koch scriptis communicavit “sanam impatientiam horum, qui nonnunquam arbitrantur nos magis agi posse atque oportere” et interpretatus est quod “diversitas legitima omnino non oppugnat unitatem Ecclesiae”, sed “haud paulo confert missioni adimplendae”. Franciscus gratias egit Deo pro “multis inceptis” actis ad “vulnera saecularia ac millenaria sananda”, rursus explicans solum Spiritum Sanctum congruenter Ecclesiam componere.
(NOTÍCIAS)
“Assidui et coniuncti in oratione cum Maria”. Hoc proposito Papa Franciscus praesidebit precationi Rosarii, sabbato, die 30 mensis Maii, viva televisifica imagine transmissa e Specu Lauretano in Hortis Vaticanis. Ab hora 17.30, Pontifex se coniunget cum Sanctuariis ubique per orbem sparsis, quibus, urgentiae publicae valetudinis causa, suetae actiones ac peregrinationes oportuit intermittere.
In Audientia Cardinali Angelo Becciu feria quarta praeterita concessa, Papa facultatem dedit Decreta redigendi quae Ecclesiae tres novos Sanctos et plures Beatos donabunt, inter quos martyres quidam. Ex futuris his Sanctis eminet imago “fratris universalis” Caroli de Foucauld et ex Beatis illa patris Michaëlis McGivney, fundatoris Ordinis Equitum Columbi.
In colloquio proprie ac tantum mediis vaticanis dato, Secretarius Generalis Nationum Unitarum Antonius Guterres patefecit Papae Francisco gratum animum propter auxilium et monitus ad arma mundialia demittenda ac propter alacre auxilium in urgentia pestilentiae datum, quae signum est imminentis periculi exposcens unitatem et novam concordiam universalem.
Haec ómnia sunt pro hac editióne; conveniémus íterum sabbato próximo, eadem hora.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui