O boletim de notícias em latim do Vatican News
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die 11 mensis Iulii anno 2020
(DESTAQUES)
Anniversarius dies Lampedusae insulae visitatae. Pontifex ait: ea fingi non possunt quae in campis detentionis passi sunt migrantes.
In Salutatione Angelica Papa asserit non potentes sed oppressos “novam humanitatem” efficere.
Idem Pontifex vult ut bellum extemplo exstinguatur, ad universalem pestilentiam curandam.
Omnibus vobis audientibus salutem imo ex corde dicit Catharina Agorelius, hanc editionem nuntiorum Latina lingua participantibus.
(REPORTAGENS)
Cum anniversarius dies recolitur, die 8 mensis Iulii anno 2013, cum Pontifex Franciscus Lampedusam invisit, idem Pontifex in sacello Sanctae Martae Missam celebravit Ipseque est cohortatus ut recte ea cernamus quae in detentionis campis evenit atque in migrantium vultu Domini vultum videamus.
Id planius explicavit Pontifex eadem in celebratione et ad convertendam mentem invitavit. Domini vultum requirere – inquit – “nostram est metam requirere, stellam scilicet dirigentem” ne de via decedamus. “Non caremus nos indifferentis animi peccato”, sed fieri potest ut ipsum Dominum conveniamus, qui nostram ianuam pultat. Illo die migrantium Papa recepit narrationes eorum infandorum cruciatuum quos in detentionis campis illi passi sunt. Sed resciit Ipse “temperatas” Se recepisse narrationes. “Cogitare non potestis quod inibi sit infernum”. Tandem ad Virginem Mariam se convertit, Solacium migrantium, ut eius Filii vultum omnibus in fratribus detegamus.
In Salutationis Angelicae precatione recordatus est Pontifex hodie Iesum ex omnibus quaerere ut “mites et humiles” fiamus quomodo Ille fuit atque pauperes curemus et alamus, quos evangelizare debet Ecclesia.
Evangelicum textum Matthaei evangelistae in Salutatione Angelica die 5 mensis Iulii explicans, Christi nuntium extulit Franciscus complectendi et alendi lassos et oppressos. Hoc in terrarum orbe ubi “exaltatur qui dives omnibus viribus efficitur et potens”, proculcando etiam “personam humanam eiusque dignitatem” – memoravit Pontifex – ab omnibus hominibus bonae voluntatis postulat Iesus ut “mites et humiles” simus, sicut Ipse fuit. Sublatius asseveravit Papa Deum “mysteria Regni caelorum” pauperibus ac simplicibus revelasse, non vero “sapientibus et prudentibus”. Pauperes quidem “novam humanitatem aedificare” addidit Franciscus, ipsamque Ecclesiam id est nos misericordiae opera agere debere et pauperes evangelizare.
(NOTÍCIAS)
Post eandem Salutationem Angelicam die 5 mensis Iulii Franciscus Pontifex deliberationem laudavit Consilii Securitatis Nationum Unitarum, in quo postulatur ut omnia bella exstinguantur, quae in terrarum orbe geruntur, et illae Nationes iuventur ubi ob pestilentiam deterior facta est hominum ac sanitatis condicio. Quae deliberatio “re ac statim est decernenda”.
Apud valetudinarium quod Bambin Gesù appellant, Sanctae Sedis Institutum, duae geminae sorores Siamenses sunt seiunctae. Primus est in Italia, probabiliter in toto terrum orbe, casus. Quod factum est post annuam inquisitionem et complures chirurgicos gradus. Puellae ex Republica Africae Mediae oriundae capite coniungebantur. Nunc bene ipsae se habent.
Mense Iulio ad Pontificis mentem precatio familiae dicatur: “Oremus ut hodiernae familiae amore, obesrvantia ac consilio iuventur, ac potissimum easdem tueantur Nationes”.
Finis fit huius editionis, conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui