Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News
“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die 23 mensis Augusti anno 2020
(MANCHETES)
In Audientia Generali de universali pestilentia loquitur Papa Ipseque rogat ut vaccinum serum adversum hanc pestilentiam omnibus destinetur, potissimum pauperibus.
Beatae Mariae Virginis Assumptio “tamquam volatus habetur humanitatis”. Quod dixit Franciscus die quinto decimo mensis Augusti, Qui etiam pro Nigeria est precatus, violentia et terroribus vastata.
Die sexto decimo mensis Augustis in Salutatione Angelica Franciscus Papa tum de Libano iuvando est locutus, tum ut iustitia et dialogus instituantur in Bielorussia postulavit.
Salutem plurimam omnibus vobis auscultantibus dicit Catharina Agorelius et bene feliciterque sit vobis audientibus nuntios Latina lingua prolatos.
(REPORTAGENS)
In Audientia Generali die undevicesimo mensis Augusti, quae tertium universali pestilentiae dicatur, Summus Pontifex Franciscus rursus monuit potiores Evangelii pauperes esse habendos Ipseque item flagitavit ut in huius pestilentiae cura reperienda humilioris ordinis quoque homines comprehenderentur.
In Bibliotheca Palatii Apostolici per interretialem nuntium catechesim de hodiernae pestilentiae discrimine, quod virus coronarium attulit, continuavit Pontifex. Christiani – iteravit Papa – agnoscuntur cum pauperibus reiectisque sunt proximi. Quod – addidit Ille – concitare debet eos quoque qui remedium conquirunt, unde virus coronarium depellatur. Franciscus monuit ne vaccinum serum ditioribus tantum destinaretur. “Triste” esset, si id eveniret, flagitiosum item si oeconomica huius temporis adiumenta ferrentur in societatum beneficium quae negligerent tenuiores homines. Ex hac pestilentia “meliores evadere” debemus – adiunxit tandem Pontifex – ad sociales iniustitias et ambitus damna sananda.
In Salutatione Angelica, die quinto decimo mensis Augusti, Franciscus Papa affirmavit, cum caelum anima et corpore conscenderet Maria Virgo, eam nobis viam demonstrasse, “ad patriam sursum capessendam, quae semper manet”. Post Salutationem Angelicam pro Nigeria est precatus.
Praeter Lunam adeptam, memorabili die illo anni millesimi nongentesimi sexagesimi noni, “multo maior est adeptio”, quod ad homines attinet. Quam Virgo Maria obtinuit pedem ponens in Paradiso. Ita effatus est Franciscus in Salutatione Angelica in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis. Beatam Virginem intuentes, “rationem intellegimus qua ambulamus”, quia ut Concilium docet, Illa “tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet”. Sicut Maria in cantico quod est Magnificat dixit – addidit Papa – Deum ut maximam granditatem locare debemus et agnoscere magnalia quae Ipse pro nobis patravit Eique “Gratias” dicere. Post Salutationem Angelicam quaedam quoque de Nigeria septentrionali Pontifex adiunxit, violentia et terroribus vexata, cuius illius loci Episcopi postularunt ut arma prohiberentur.
(NOTÍCIAS BREVES)
Post Marialem precationem die dominico sexto decimo mensis Augusti Pontifex mentem Suam in familias in difficultatibus pestilentiae causa versantes convertit. Exinde pro Libano oravit ac pro cunctis pergravibus condicionibus in terrarum orbe quae populis dolores afferunt et tandem ut iustitia et dialogus in Bielorussia instituerentur postulavit.
Eleemosynaria Apostolica Pontificis nomine duodeviginti ventilatores in Brasiliam misit ad graviores aegrotos curandos et sex echographica intrumenta, ut universali pestilentiae arcendae subveniretur. Certum est istud signum propinquitatis Papae Francisci pro illa Natione ubi innumeri recensentur aegroti et mortui.
In nuntio quodam quem subsignavit Secretarius Status Petrus Parolin Franciscus Papa participes benedixit quadragesimi primi Conventus Ariminensis, qui appellatur, ad amicitiam inter gentes fovendam. Huius anni hoc est argumentum: “Si mirari nescimus sublime non attingimus”, qui nuntius ad testificationem invitavit, quam fidei alliciens vis praebet.
Finis fit huius editionis, conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui