Hebdomada Papae: o noticiário semanal em latim
“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die 19 septembris 2020
(Manchetes)
Papa Franciscus: terra contemplanda ac tuenda est, quod ad unumquemque nostrum spectat.
In Salutatione Angelica Summus Pontifex de misericordia loquitur, quae conversatio vitae est. Deinceps mundi potestates cohortatur, ut civium voces exaudiant.
Idem autumat oecologiam non dari sine aequitate: adversus mundi detrimentum pugnandum est nobis.
Salutem plurimam omnibus vobis auscultantibus dicit Catharina Agorelius et bene feliciterque sit vobis audientibus nuntios Latina lingua prolatos.
(Reportagens)
In Audientia Generali diei sexti decimi mensis Septembris loqui perrexit Franciscus Papa de universali pestilentia, addens officium omnium esse creatum custodire.
«Munus curandi regula aurea est, quae nos homines obstringit et salutem ac spem secum fert»: his verbis e Litteris encyclicis Laudato si’ depromptis catechesis incohatur in Audientia Generali apud cavaedium Sancti Damasi intra Civitatem Vaticanam habita. Duas attulit rationes Franciscus Papa, quae nostrum agendi modum commutare possunt, quoad nostram domum communem: contemplari et curare. Quandoque ad creatum nos referimus tamquam ad inimicum – exposuit Pontifex – sed aegri curam habere vult humanas et christianas quoque divitias attingere, quae vero etiam ad terram vertenda est et ad omnem creaturam.
In Salutatione Angelica die decimo tertio mensis Septembris fines significavit Pontifex inter rationem divinam et rationem humanam quoad iustitiam, quae ad mentem Domini misericordia est perfundenda. Post precationem addit: quae adversa proclamantur, pacifice fiant.
Quid est faciendum cum cuidam aliquid debemus et potissimum cum quispiam nobis debet aliquid quod solvi non potest? Die tertio decimo mensis Septembris in Salutatione Angelica huic quaestioni respondit Pontifex, se referens ad parabolam misericordis Regis et crudelis servi. Hoc saepe interest quod inter Deum et Hominem occurrit: in Deo «iustitia misericordia perfunditur». «Quot bella vitari possunt, si venia ac misericordia nostram videndi rationem dirigerent!». Post marialem precationem Ipse ad illos se convertit, qui turmatim quaedam adversa proclamant, ut quidem pacifice agant et civium voces audiantur.
(Notícias)
«Hodie rerum circa nos natura non admiratione spectatur, sed ‘voratur’». Die duodecimo mensis Septembris Franciscus Communitatem Laudato si’ in Aula Pauli VI recepit. Suo in sermone singulos et institutiones cohortatus est, ut re terrarum orbem tueantur et «nemo terra, quam habitat, privetur».
Finem Audientiae Generali imponens, die sexto decimo mensis Septembris Papa mentionem fecit de Roberto Malgesini, sacerdote die quinto decimo eiusdem mensis Novocomi ab indigenti homine interempto, quem ipse iuvare studebat. «Martyr et caritatis testis» appellatus est a Pontifice.
In Praefatione novi voluminis a domo editoria Vaticana praelo dati, cuius titulus Pro scientia pacis, Franciscus ad iuvenes singularem in modum se convertit, qui funditus «scientias pacis» vestigare volunt: perquirendi studium – ait – cum corde coniungi debet Evangelio moto, quod spem et aegritudines hominum huius temporis communicare valet.
Finis fit huius editionis, conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui