O noticiário vai ao ar todo domingo no programa brasileiro O noticiário vai ao ar todo domingo no programa brasileiro 

Hebdomada Papae: o noticiário em latim do Vatican News

As notícias do Vaticano em língua latina vão ao ar todo domingo, no programa brasileiro da Rádio Vaticano - Vatican News. Esse é um novo produto de informação - de 5 minutos - também disponibilizado por podcast. A produção conta com a colaboração do Departamento de Língua Latina da Secretaria de Estado.

“HEBDOMADA PAPAE”

Notitiae Vaticanae Latine redditae

Die sexto mensis Iulii anno bismillesimo undevicesimo

Ouça o notício em latim deste final de semana

In Sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli Papa ait: Iesus vult testes viventes.

Nuntius televisificus Papae pro Die mundiali migrantium: mundus cotidie crudelior est erga exclusos.

Papa Franciscus laudavit conventum inter Praesidem Americanum Donaldum Trump atque Praesidem Coreae Septentrionalis Kim Jong-un.

Omnibus vobis audientibus salutem imo ex corde dicit Catharina Agorelius quae hanc editionem nuntiorum Latina lingua prolatorum confert.

 

(reportagens)

In Sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli Summus Pontifex indicavit duos Apostolos sicut testes Iesu, testes vitae veniaeque. Hi duo sunt “peccatores paenitentes”, quibus Christus vitam mutavit. Benedicta ac tradita sunt pallia novis Archiepiscopis Metropolitis. Refert Monia Parente:
Secundum exemplum sanctorum Petri et Pauli, quaeramus Dominum ne simus christiani languidi, sed “testes qui cotidie illi dicunt: Domine, tu es vita mea”. Papa Franciscus prorsus composuit homiliam super doctrinam duorum Apostolorum: “testes veniae” ac coram Domino candidi esse. “Tantum cum veniam Dei experimur, rursus profecto nascimur. Inde rursus incipitur”, dixit Papa. In palliorum traditione novis Archiepiscopis Metropolitis, ex toto orbe terrarum venientibus, Pontifex asserit ut hic ritus debet recordari ovem, quam Pastor vocatur in umeris ferre, signum est ut necesse sit perdere vitam ad eam donandam.

Papa Franciscus proponit in nuntio televisifico quasdam cogitationes in praeparatione ad Diem mundialem migrantium et refugiatorum, qui habendus est die undetricesimo proximi mensis Septembris. De hoc refert nobis Rosarius Tronnolone:
Papa recordatur argumentum Diei mundialis ac dicit: “Non agitur tantum de migrantibus”, oportet ut nemo excludatur. Mundus huius temporis cotidie crudelior est erga exclusos, ait Papa. Postea loquitur de mundi simulatione: “Pluries de pace sermo est, arma autem venduntur”; animadvertit quod illi qui effectus patiantur, semper parvi, pauperes atque vulnerabiliores sunt. Papa Franciscus, huius eventus causa, fideles invitat ad fovendum “provectum integrum” in mundo pro bono futurarum generationum.

(news)

“Bonum exemplum culturae occursus”. Ita Papa descripsit, in fine oratonis Angelus Domini, conventum inter praesidem Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis Donaldum Trump et praesidem Coreae Septentrionalis Kim Jong-un, qui simul convenerunt ad confines inter duas civitates Coreanas die Dominico, tempore matutino. Oratio Pontificis nititur ad pacem in mundo conferre.

Die quarto mensis Iulii Papa recepit in audientia Praesidem Foederationis Russicae Vladimirum Putin. Hic est tertius conventus Papae cum Praeside Putin. In mediis rebus erat colloquium de Syria, Ucraina et Venetiola.
Papa Franciscus hortatur omnes fideles ut cum eo orent, secundum intentionem pro mense Iulio “ut omnes administrantes iustitiam cum integritate operentur, utque iniustitia quae mundum percurrit non ultimam rationem habeat”.

Finis fit huius editionis; conveniemus iterum die sabato proximo, eadem hora.

Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui

07 julho 2019, 15:44