Hebdomada Papae, o boletim em latim do Vatican News
“HEBDOMADA PAPAE”
Notitiae Vaticanae Latine redditae
Die 2 mensis Maii anno MMXX
(manchetes)
Papa in Audientia Generali ait: innumeri christiani persequuntur, caveamus autem compromissa.
Summus Pontifex instituit Opus Fundatum Vaticanum Ioannes Paulus I.
Collecta pro Obolo Sancti Petri dilata est in diem 4 mensis Octobris venturi.
Omnes linguae latinae amicos imo ex corde salutat Marius Galgano, qui hanc editionem nuntiorum Latina lingua prolatorum praeparavit.
(reportagens)
In catechesi in Audienta Generali feria quarta habita, iterum a Bibliotheca ex Aedibus Apostolicis transmissa angustiarum huius temporis causa, viri coronarii percussi, explicit series meditationum Papae Francisci de octo Beatitudinibus evangelicis.
Ultima Beatitudo, sicut etiam prima, promittit felicitatem, scilicet Regnum Caelorum, quod erit illorum qui propter iustitiam persequuntur, sicut pauperes spiritu. Sic explicit, dicit Papa, ”iter singulare in ominibus praeteritis explicatum”. Papa Franciscus intuitur: ”cum sanctitas apparet et vita filiorum Dei manifestatur, in hac pulchritudine exstat aliquid incommodum, quod invitat ad consilium eligendum: utrum sinere, ut in disceptationem revocemur et ad bonum aperiamur, an reicere hanc lucem et cor obdurescere, usque ad ipsam reluctationem et impetum”. Mens Papae vertitur ad persecutiones quae saeculo praeterito in Europa factae sunt. Persecutio autem mundi, interpretatus est Papa Franciscus, etiam liberatio est ab idolis mundi ac reiecti propter Christum tenet se aliquid invenisse ”magis pollens quam universum mundum”. Animus eius flectitur ad christianos qui hodie adhuc persequuntur.
De rescripto ex Audientia Sanctissimi die 17 mensis Februarii anni 2020 habito, Papa Franciscus instituit Opus Fundatum Vaticanum Ioannes Paulus I, proposito sic indulgens Instituti fundandi ad personam, mentem et doctrinam Ioannis Pauli Primi – Albini Luciani (26.VIII.1978 – 28.IX.1978) exquirendas atque ad studium et divulgationem eius scriptorum.
Opus Fundatum sibi proponit patrimonium culturale et religiosum tutari Ioannis Pauli Papae Primi; fovere incepta sicuti congressus, occursus, conventus, sessiones studiorum; instituere praemia et stipendia scholastica; curare studiorum pervestigationumque editionem ab eodem Instituto susceptarum vel operum aliorum peritorum; cardo esse iis qui in Italia vel in aliis nationibus in eadem re et cum iisdem finibus operantur. Papa nominavit Praesidem Instituti Cardinalem Petrum Parolin, Secretarium Status, qui ipse designavit membra Consilii administrationis.
(notícias breves)
Moderator Officii Communicationis Sanctae Sedis, Matthaeus Bruni, declaravit: “Consi—Perpensa hodierna urgentia de publica valetudine, Summus Pontifex decrevit, ut, in hoc tantum anno 2020, collecta pro Obolo Sancti Petri, quae more solito in sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli agitur, scilicet die 29 mensis Iunii, in universo mundo differatur in dominicam XXVII temporis per annum, die 4 mensis Octobris, memoria Sancti Francisci Assisiensis”.
Litteris a Substituto Secretariae Status subscriptis, Franciscus orationem communicat pro opificibus, qui, adlaborantes in agris ad cibi proventum, pericula capessunt contagionis et illegitimae servitutis usurpationem patiuntur. In nuntio enarratur "communicatio" necessitatis, quam sodalitas opificum exposuit, occultas iure corrigendi actuositates hominum, qui discriminibus contaminationis nunc cum maxime obiciuntur, cum eorum securitati nihil consultum sit, et annonae tamen dispensationem super mensas praestant. Congruendum profecto est – legitur in litteris – de necessaria communicatio difficultatum eorum qui, dignitate exspoliati, acrius percipiunt effectus omissae compaginationis et nunc magis periculis pestilentiae traduntur. Ominandum est ergo eorum adiuncta ex obscuritate latebrarum exire et ad normam legis corrigi, ut cuique opfici iura officiaque tribuantur, repugnentur iniuriae et opprobrium omnis illegitimae servitutis usurpationis atque ortus conflictuum inter egenos praecaveantur.
Haec omnia sunt pro hac editione, conveniemus iterum hebdomada proxima.
Obrigado por ter lido este artigo. Se quiser se manter atualizado, assine a nossa newsletter clicando aqui e se inscreva no nosso canal do WhatsApp acessando aqui